EXPOSITIO TEXTUS
«Quod autem humanae naturae sive humanitatis vocabulo anima et caro intelligi
debeant, aperte docet Hieronymus». Non est intelligendum per humanitatem
anima et corpus, quasi proprie dici possit, humanitas est anima et corpus;
sed sicut in toto intelliguntur partes, ut in domo paries et tectum, quae tamen
de toto non praedicantur: unde etiam in auctoritate beati Hieronymi
subditur: «Humanitas, quae ex anima continetur et corpore»; non dicit: Quae
est anima et corpus.
«Errant ergo qui nomine humanitatis non substantiam, sed proprietatem quamdam
a qua homo nominatur, significari contendunt». Per hanc proprietatem,
quae ab eis humanitas dicitur, potest intelligi forma consequens partium compositionem,
scilicet corporis et animae, in qua sicut in natura communi omnia
individua communicant. Forte enim qui hoc posuerunt, sapiebant opinionem
Platonis, qui posuit formas universales in actu habere esse in natura praeter
materiam. Sic enim secundum eum, ut Philosophus in 1 Metaph. dicit,
forma hominis erat sine carnibus et ossibus, et sine aliis partibus eius; et talem
humanitatem sine corpore et anima isti assumptam ponebant: et contra tales
Damascenus dicit in lib. 3 cap. 11: «Neque eam quae nuda contemplatione consideratur,
naturam assumpsit: non enim Incarnatio esset, sed deceptio et fictio
Incarnationis». Vel tangit, ut quidam dicunt, opinionem eorum qui dicebant,
Christum, secundum quod est homo, non esse quid, sed qualiter se habens:
quod infra tangetur, dist. 60.
«Quod evidenter idem Ioannes ostendit». Sciendum, quod Magister accipit
verba Ioannis Damasceni, sed non sensum: inducit enim Damascenus haec
verba ad confutandum errorem eorum qui dicebant in Christo unam tantum
naturam esse, quasi confectam ex Divinitate et humanitate, sicut una quaedam
natura conficitur ex anima et corpore; quae signatur cum dicitur omnes homines
esse eiusdem naturae: non ita quod in quolibet eorum anima et corpus sint
unius naturae ad invicem comparata, sed quia ex his duobus una natura conficitur,
in qua omnes conveniunt. Sed non ita est in Christo quod ex humanitate et
Divinitate una communis natura resultet, quae sit quasi communis species de
pluribus praedicata, quae Divinitatem et humanitatem simul habeant. Magister
autem assumit haec verba ad impugnandum positionem eorum qui proprietatem
quae humanitas dicitur, assumptam dicebant. Humanitas enim si consideretur
ut communis, species est quae in pluribus invenitur; secundum quem
modum omnium hominum dicitur una natura. Sic autem communis species
humanitatis in Christo non est: non enim humanitas Christi est communis in
actu, sed est humanitas singularis.
«Neque enim factus est, nec est, nec aliquando fiet alius». Videtur quod haec
probatio nulla sit: multae enim species sunt quae non nisi de uno individuo
praedicantur, ut sol et luna. Sed dicendum ad hoc, quod secundum intentionem
Magistri facile est respondere. Omnis enim species quae participatur a multis
|
|