metu conculcantes, pro nichilo ducebant. omnis etas, omnis sexus,
sine aliqua miseracione continue necabantur, nec erat qui posset eri-
pere pereuntes, vel aliquod prebere solamen. quoniam, sicut scriptum
est: Gladius vindex Domini manducabat carnes. qualis tunc
miseria et tribulacio christianorum populos optinuerat, quis considerare
valeat? Videres urbes desertas, ecclesias subversas, omnemque
terram christianorum sanguine conspersam. nec erat ||fuge
latibulum, quoniam montes et colles simile versabat excidium.
Putabant homines iam tunc mundi finem appropinquasse, nisi quod
signa quedam ex evangelio predicta adhuc minime videbant, tamen
mundi finis in his iam decurrebat. etenim ea scribimus, que in
antiquis invenimus voluminibus, et veterum probata narracio tradidit
seniorum.
Cum nefanda gens Agarenorum ceteras terrarum partes depredantes,
incendentes ac subvertentes consumerent, tandem profana
turba impiorum, cuius inanus sunt contra omnes, nec dum humano
sanguine saciata, omnibus bestiis atrociores, ad preciosi Martyris
Vincencii sacrum cenobium furibunda procedit. Moris tunc erat
monachorum utriusque cenobii Beatissimi Vincencii, et Sanctissimi
Benedicti caritatis gracia se invicem sedule visitare. cum igitur
die quadam ad predictum cenobium fratres quidam monasterii Casinensis
de more abissent, et de suo ad invicem ordine loquerentur,
repente illuc Saugdan sevissimus cum suis satellitibus supervenit.
|
|