Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 347

Tomus I


perniciem nihil illuc ex proposito
fuerit comportatum, quem demum fugitivorum
manus timorosa tuebitur, si
vires publicae tuitionis assumere nequierunt,
qui propriae vitae spem hactenus in
solo fugae refugio posuerunt. Cum igitur
ex descriptione praesentium laborum nostrorum
finem circa Ligurii belli [reliquias finaliter
et specialiter conterendas, imponere
attendamus: praesertim] cum de Germania,
charissimi sui nostri Conradi in Romanorum
Regem electi, et regni Hierosolymitani
haeredis se suppliciter incurvante mandatis,
nullius causa dubitationis assurgat,
spiritu confortationis assumpto, servitiis nostris
indesinenter intende; ac fidelium nostrorum
provinciae tibi decretae animos, quos absentiae
nostrae consumit anxietas, praesentis
lectionis nova laetificent, sic quod
nos de te et ipsis obsequiosa fidelitas, et fructuosa
devotio reddant frequentius more solito,
laetiores.
Cap. L.
Fidelibus suis, de bello habito inter ipsum et
Mediolanenses.
Quantae audaciae quantaeque temeritatis
sint Ligurum, Excellentiae nostrae rebellium,

Torna all'inizio