ut: 'Eger sperat quartanam', id est timet. (4) Secundum est cacephaton, id est obscenitas in sermone, quod in turpitudinem, asperitatem et inconcinnitatem dividitur, ut: 'Arrige aures' et: 'Numerum cum navibus equat' vel: 'Subter terram' vel: 'Tonsrix', pro quo modo dicimus 'Tonstrix'. (5) Pleonasmos est supervacua verbi adiectio, ut: 'Ore loquor'. (6) Parisologia est superfluitas in plena oratione considerata, ut: 'Ibant qua poterant et qua non poterant non ibant'. (7) Quintum est macrologia, scilicet prolixitas res non necessarias comprehendens, ut: 'Legati non impetrata pace retro unde venerant domum reversi sunt' (superabundat enim 'retro unde venerant'). (8) Tautologia est significationis repetitio non necessaria, ut: 'Egomet ipse' vel: 'Fatur et inquid'. (9) Eclipsis est defectus necessarie dictionis quam desiderat precisa sententia, ut: 'Hec secum' (subauditur enim 'dicebat'). (10) Tapinosis est humilitas rei magne, non id agente sententia quod demostrat, ut si 'mare' dicatur 'gurges'. (11) Cachosintethon est compositio, id est traiectio, vitiosa, ut: 'Gramaticam vado Bononiam quia desidero audire'. (12) Amphibologia est ambiguitas que aliquando in una dictione attenditur, ut: 'Criminor', aliquando in iunctura, ut: 'Scio Petrum docere Martinum'. (13) Tullius ex his decem illa seorsum posuit que compositioni esse contraria intellexit.
|
|