Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 105

libro III


Mutinensis cum dilectione salutem'. (6) Hoc autem non
liceret nisi propter consortium sublimioris persone.
20. (1) DE ORDINE PLURIUM MITTENTIUM VEL RECIPIENTIUM
PERSONARUM.
(2) Eadem ordinationis dignitas est servanda in ordine plurium
mittentium vel recipientium personarum, quia semper est
persona dignior premittenda, (3) ut si episcopus et archidiaconus
simul scriberent, debet prius episcopus nominari. (4) Similiter,
si archiepiscopo et episcopo simul littera mitteretur, est
nomen archiepiscopi preponendum. Et ita in consimilibus teneatur.
21. (1) IN QUO CASU PERSONARUM NOMINA SINT SUMENDA.
(2) Insuper est sciendum quod mittentis nomen scribitur
per nominativum sed nomen recipientis ponitur in dativo, ad
significandum quod aliquid sibi commodi per salutationem acquiritur.
(3) Apud antiquos autem fiebat salutatio per accusativum
qui ab infinitivo sequente postea regebatur. (4) Quod nostro
tempore non tenemus, quia non est incipiendum a casu qui,
ut dicit Priscianus, convenit inimicis sed potius a dativo qui casus
dicitur amicorum.

Torna all'inizio