QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de explicatione fidei; et circa hoc quaeruntur duo:
1. De necessitate explicationis; 2. Quantum ad quae oportet esse fidem
explicitam.
ARTICULUS 1
Utrum explicatio fidei sit de necessitate salutis
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fidem esse explicitam non sit de necessitate salutis. Ad salutem
enim sufficit gratia et liberum arbitrium. Sed ad explicationem fidei non sufficit
habitus gratuitus fidei infusus, nec etiam liberum arbitrium gratia informatum;
sed oportet quod veniat doctrina fidei determinans, quia fides ex auditu est,
Rom. 10. Ergo explicatio fidei non est de necessitate salutis.
2. Praeterea, nullus damnatur ex hoc quod vitare non potest. Sed aliquis natus
in silvis, vel inter infideles, non potest distincte de fidei articulis cognitionem
habere: quia doctor fidei non adest, nec unquam de fide audivit mentionem.
Ergo iste non damnatur; et tamen non habet fidem explicitam: ergo videtur
quod explicatio fidei non sit de necessitate salutis.
3. Praeterea, explicita cognitio de articulis fidei non potest esse nisi in eo qui
habet usum liberi arbitrii. Sed multi salvantur qui usum liberi arbitrii non
habent, sicut pueri baptizati et moriones. Ergo explicatio fidei non est de necessitate
salutis.
4. Praeterea, simplicibus non sunt proponenda subtilia, sicut patet per
Apostolum 1 Corinth. 3. Sed nihil est subtilius his quae supra rationem sunt,
qualia sunt ea quae ad fidem pertinent. Ergo simplicibus non est explicanda
fides, et tamen ipsi salvantur; ergo explicatio fidei non est de necessitate
salutis.
SED CONTRA, Heb. 11, «Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quia
diligentibus se remunerator est». Sed accedere ad Deum est de necessitate salutis.
Ergo et habere fidem explicitam quantum ad aliqua.
Praeterea, nullus sine spe salvatur. Sed ad spem oportet adesse explicitam
cognitionem rerum quae sperantur: quia fides est substantia sperandarum
rerum, Hebr. 11. Ergo habere fidem explicite de aliquibus est de necessitate
salutis.
|
|