Omnibus an soli michi nunc iniuria care
Impendet patrieque nefas. At forsitan ista
Sit melius nescire michi, ne conscia finis
Adverso retrahat Virtus sua carbasa vento.
I modo qua ceptum est, patrieque ignosce furenti;
Nescit enim quid agat.» Sic secum fatus amicum
Acciri propere Lelium iubet. Illicet ille
Affuit, atque oculos tacitus frontemque verendam
Suspiciens immotus erat. «Carissime Leli,
Magna animo volvuntur» ait: «Que gessimus ambo
Sufficiant fortasse aliis; at quantula res est
Italicas inter clades miserandaque fata
Hispanas fregisse acies? Vacua ista periclo
Militia. Et quantum nostris est dedecus armis,
Ni ceptum peragatur opus! Timuisse videmur
Horrifici ducis aspectum et longinqua petisse
Prelia non ausi patria concurrere terra
Meniaque obsesse defendere dulcia Rome.
Exiliumne fugamne hostes civesque vocabunt?
Nescio quid tibi nunc animi, quid roboris insit;
Sed mediocre aliquid nequeo sperare. Sit ergo
Incepisse aliis clarum et memorabile factum;
At michi nil satis est, aliquid dum restat. Iniquam
Hanibalem revomentem animam prius ipse videbo
Tot nostros placare duces, Carthago profundo
Perfida subsidet, quam pectoris ira quiescat
Alta mei; moriarque libens, dum tristia possint
|
20
25
30
35
40
|