Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 97


His auditis, Amo, collecta omni praeda, Italia rediturus proficiscitur; sed resistentibus
nivibus, praedam ex magna parte relinquens, vix cum suis Alpinum tramitem erumpere potuit a sic ad patriam pervenit.
9. His diebus advenientibus Francis, Anagnis castrum, quod super Tridentum
in confinio Italiae positum est, se eisdem tradidit. Quam ob causam comes Langobardorum
de Lagare, Ragilo nomine, Anagnis veniens depraedatus est. Qui dum cum
praeda reverteretur, in campo Rotaliani ab obvio sibi duce Francorum Chramnichis
cum pluribus e suis peremptus est. Qui Chramnichis non multum post tempus Tridentum
veniens devastavit. Quem subsequens Euin Tridentinus dux, in loco qui Salurnis
dicitur suis cum sociis interfecit praedamque omnem quam ceperat excussit. Expulsisque
Francis, Tridentinum territorium recepit.
10. Hoc tempore Sigispertus rex Francorum occisus est fraude Hilperici, germani
sui, cum quo bellum inierat, regnumque eius Childepertus, eiusdem filius, adhuc
puerulus, cum Brunihilde matre regendum suscepit. Euin quoque dux Tridentinorum,
de quo praemisimus, accepit uxorem filiam Garibaldi Baioariorum regis.
11. Per haec tempora aput Constantinopolim, ut supra praemissum est, Iustinus
minor regnabat, vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperum, senatorum spoliator.
Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut arcas iuberet ferreas fieri, in quibus ea
quae rapiebat auri talenta congereret. Quem etiam ferunt in heresim Pelagianam dilapsum.
Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, iusto Dei iudicio amisso
rationis intellectu amens effectus est. Hic Tiberium caesarem adscivit, qui eius palatium
vel singulas provincias gubernaret, hominem iustum, utilem, strenuum, sapientem,
elemosinarium, in iudiciis aequum, in victoriis clarum et, quod his omnibus supereminet,

Torna all'inizio