Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 223

Tomus I


imperare, et cui totus orbis terrarum, et
omnes obediunt nationes. Haec est quam terra,
pontus aetheraque colunt, adorant, praedicant,
et tenentur omnes qui sub Sole sunt,
reddere tributaria debita, et praestare obsequia
capitibus inclinatis. Non considerasti nostrae
Celsitudinis potentiam, quae altitudinem collium
ducit ad plana, montium cacumina ducit
ad infima, superborum elata cornua destruit,
confundit, prava in directa convertit et aspera
in vias planas ducit. Quod, ne exempla a
longe petantur, considera, ad quid Manfredi,
principis Tarrentini, filii Friderici, olim Romanorum
Imperatoris, devenerit ingeniosa potentia,
dum in campo Beneventano contra
nostrum exercitum bellaret. Ubi est ejus insuperabilis
dignitas? Ubi locorum et solatiorum
amoena jucunditas? Ubi divitiarum affluentium
foecunditas? Omnia haec cum suo regno,
ducatu, et toto ejus dominio, una et media
dies subiit et ejecit, dum in campo belligero
contra nostram potentiam appareret. Animadverte
insane, ad quid Conradini, quondam
affinis tui, devenit elata potentia, et quomodo
innumerabilis ejus exercitus, nostra in acie
conclusus. Et quamvis praedo comprehensus
in praeliis, et recto judicio mortis patibulum
forsan meruisset, attamen crudelissimi spiculatoris
gladio, passus fuerit supplicium dirae mortis.
Omnia haec debuerunt te terrere insipiens.
Sed dicis in corde tuo, non est Deus, corruptus
es, et abominabilis factus es in gentibus,
dum in talibus matrem offendis Ecclesiam,
hostem te praeparas caeteris Christianis. Sputum
misisti in coelum, ipsum in faciem tuam cadit.

Torna all'inizio