: Miracula sancti Iuuenalis martyris < Beneventi operata > (BHL 4613m)

Pag 230


intermisissent intentionem, ad uidendum eum, qui antiqui
hostis percussione corruerat, festinabant. 3. Qui non post
multum surrexit et in solo oratorii resedit. 4. Quem interro-
gantes, cur ita subito corruisset, respondit: «Venit angelus
Satanae et percussit me, ideo cecidi».
Lectio IV
1. « Dum autem imminens uellet me ab hac uita funditus
extinguere, et meam animam ad inferni claustra festinus rape-
re, sanctus Iuuenalis martyr ob ereptionem citius michi mox
affuit; et de eius me potestate eripuit. 2. Illum autem cum
uirga aurea, quam manu gestabat, grauiter flagellans de orato-
rio expulit, et ad me iterum quantocius aduentans proximus
stetit, 3. et cum predicta uirga locum percussionis leuiter tan-
gens ita me consolatus est dicens: «Surge, et sanus esto, Deo-
que, qui me in tuum auxilium direxit, gratias age».
Lectio V
1. «Quem cum requisisset, quis esset et quo nomine uo-
caretur, respondit: «Ego quidem sum Iuuenalis martyr, sic
nomine a progenitoribus dictus, cuius corpus sub hoc Deo et
meo altari in spe resurrectionis quiescit. 2. Et quia deuote
orando ad Deum omnes clamasti, ideo exauditi estis, presen-
sque plaga percussionis diaboli et mortis, Deo miserante, a
uobis cessauit. 3. Ideo domino Iesu Christo fideliter deseruire
curate, et hanc misericordiam quam uos exercuit omnibus
predicate, ut cuncti discant in eum firmius confidere, et de
eius misericordia in tribulatione numquam desperare».

Torna all'inizio