itineris valde difficilis visus est et meae senectuti nimium gravis. Unde
Romam venire, quod vobis minus prodesset, omisi, expeditionem vero
Mantuani itineris magis vobis necessariam iudicavi. Sed in destinando
michi sanctae vestrae legationis oraculo, satis uterque inter vos inaequaliter
divisistis, nimirum ut unus michi videatur paterni favoris affabilitate blanditus,
alter hostilibus iurgiis terribiliter comminatus. Unus vestrum me
tanquam sol corusco fervidi splendoris irradiat, alter velut furens aquilo
violentis impetus sui flabris exufflat.
Unde illud ad mentem redit, quod refertur in fabulis. Dicitur enim,
quia dum quidam indutus clamide viator incederet, Sol et Eurus eum quasi
materiam sibi proposuere certaminis, quis videlicet e duobus ei clamidem
facilius potuisset auferre. Hoc itaque inter eos foedere constituto, ut eum,
qui victor existeret virens laurea coronaret, coepit Eurus violenter infremere,
nubium volumina commovere. E contra viator clamidem stringere
seseque, ne vestem perderet, undique constipare. Cumque discipulus Eoli
casso labore deficeret, seseque coeptum posse perficere funditus desperaret,
ilico Sol aurea coepit ora detegere, micantibus terram fervoribus illustrare.
Mox viator cum iam estibus nimii fervoris aresceret, uberque
sudor humefactis visceribus ebulliret, proiecit clamidem, ut nimii caumatis
temperaret ardorem. Ille ergo condicti certaminis promeruit palmam, qui
leniter egit, non qui vincere furendo et violentiam irrogando temptavit.
Sed ut e scripturis sacris honestius proferatur exemplum. Si Roboam
senum consiliis acquiescens populo mitia responderet, totum Israel sui
iuris imperio subdidisset. Sed quia coevorum suorum superbiae credidit,
divisis a se decem tribubus sublimem regni potentiam humilem fecit.
Rinocerus etiam, qui rabida persequentium canum ora celerrima pernicitate
contempnit, capi se gremio blandae virginis non pavescit.
Sed qui cuncta quae vestra sunt reddidi, cur adhuc persecutionem
patior? Naturarum certe perhibent rimatores, nescio utrum adstipulentur
etiam venatores, quia castor, dum nativo perpendat ingenio se non ob
|
|