Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 98


XVI. De pace beatorum ad seipsos tunc habenda.
Vocabuntur autem tunc dei filii, quando illa tertia pax, scilicet rationis
et sensualitatis beata consensio, prolucebit. Ista pax, quemadmodum
premonstratum est, non omnibus bonis, sed beatis tantummodo, id est
iam de mundo egressis, ascribitur. Quam vir iustus in morte demum
se consecuturum sperabat, cum diceret: In pace in idipsum obdormiam
et requiescam
, et Simeon, dum benedicens deum caneret: Nunc
dimittis, domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace
.
Hec est enim apud sanctorum animas perfecte pacis concordia, si
omnia, que in homine sunt, scilicet spiritus, sensus et animus, idipsum
semper sentiant, hoc est in appetitu superni boni indifferenti conveniant
voluntate. Que utique pacis summa potest hic queri, sed inveniri
nequaquam potest. Concupiscit enim hic caro adversus spiritum et
spiritus adversus carnem, ut non, quecumque volumus, illa faciamus.
Quippe et ipse etiam magnus Paulus, qui raptus in tertium celum
istiusmodi pacis primitias delibaverat adhuc in carne vivens, aliquantula
apud se luctamina sustinebat sentiens aliam legem in membris suis
repugnantem legi mentis sue, ut non, quod vellet, hoc ageret, sed quod
nollet invitus perpetraret.
Quod pulcre Iohannes innotare voluit, dum scripsit, quia factum
est silentium in celo quasi media hora
. Si celum sedes dei est iuxta
illud: Celum michi sedes est, anima autem iusti secundum scripturam
sedes est sapientie, id est dei, quid erit consequentius quam ut
in celo iusti animam intelligi reputemus? Silentium igitur quasi dimidia
hora in celo auditur, quia in anima viri sancti dimidia, hoc est non perfecta,

Torna all'inizio