Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 30


ARTICULUS 3
Utrum tentatio sit appetenda
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod tentatio sit appetenda. Primo per hoc quod dicitur Iacob. 1, 2:
«Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis».
Sed illud de quo gaudendum est quando habetur, est appetendum quando non
habetur. Ergo tentatio est appetenda.
2. Praeterea, illud in quo manifestatur bonum alicuius est appetendum. Sed virtus
mentis in tentationibus ostenditur, et ibi quodammodo refloret. Ergo idem
quod prius.
3. Praeterea, illud quod est materia et organum virtutis, est appetendum. Sed
sicut dicit Augustinus, tentatio cui non consentitur est
materia exercendae virtutis. Ergo est appetenda.
4. Praeterea, illud sine quo non potest perveniri ad regnum, est studio appetendum.
Sed tentatio est huiusmodi: quia non coronabitur nisi qui legitime certaverit:
2 Tim., 2. Certamen autem spirituale sine tentatione non est. Ergo tentatio
est appetenda.
5. Praeterea, ut scribitur 2 Corinth., 12, Paulus petivit stimulum carnis a se
removeri, per quem carnis tentatio intelligitur. Sed ibi dicit Glossa, quod ipse
hoc petens nescivit quid peteret. Ergo videtur quod non est desiderandum extra
tentationem esse.
SED CONTRA illud quod debemus orare, debemus desiderare. Sed Dominus
Matth. 6, 13, docet nos orare, dicens: «Et ne nos inducas in tentationem». Ergo
debemus desiderare tentationes a nobis removeri.
Praeterea, sicut voluntas nostra debet divinae voluntati esse conformis, ita a
voluntate hostis debet esse discordans. Sed hostis vult et petit nos tentare, ut
habetur Lucae 22, 31: «Ecce satan expetivit vos, ut cribraret sicut triticum».
Ergo tentationem velle non debemus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum bonum sit obiectum voluntatis et desiderii, eo
modo aliquid est adamandum quo est bonum. Inter bona autem invenitur aliquod
quod est bonum simpliciter et per se, sicut bona honesta, quae tamquam
fines appetuntur sui gratia, etsi in aliud ducant: quia in omnibus honestis utilitas
honestati coincidit, nisi in ultimo, quod est finis finium, quod propter se tantum
appetendum est. Aliquid tamen est quod in se bonitatem habet, non tamen

Torna all'inizio