O pudor hic quantus hic indelebilis ibit!
Non erit oblivio, et mundi machina scabit,
Ast hoc opprobrium, nec non infamia, durans:
Castigata tamen, ne non perversa, videris.
Debita nature solvit, clausitque supremum,
Extremumque diem, sua fata novissima, Cesar,
In quo sperabas, in quo tua maxima dudum
Spes fuit: ille abiit, et non est amplius ille;
Sed cum defunctis sors est sua, cessit et orbi.
Omne quod in mundo natum, durabile non est:
Momento subito casus rapit omnia mortis:
Sunt exempla necis comunia. Cessit uterque
Cesarides, ac inde nepo quem Cesar habebat.
Captivata manus rediit: Manfredos et heros
Sicanius dimisit eos cum regna teneret.
Illos veste nova, quibus urbs occurrit, et omnes
Eulistee aties, palmis et fronde virenti,
Suscepere suos, introduxere per urbis
Menia letantes. Alii visere parentes,
Ac alii genitos caros, ac inde nepotes,
Dilectosque suos, et amicos, atque propinquos;
Festivusque dies, solemnis et omnibus ille
Eluxit populis, et cunctis gentibus urbis.
Nec tamen hiis curas animum, nec talia tangunt
...
Acta tuum, potiusque doles, dolor estque reversus
In caput ille tuum; quam tu non desinis ira
Armorum, et rabie scelerum, certamine duro.
Incipit liber octavus.
Ut maria et terras replevit fama, volatu
Sparsa iam suo, dingna fide credentia mundo
Venerat ex Gallis, quam Cesar in orbe creatus
|
|