Datoque eis termino iverunt Laudenses ad Mediolanensium 
consules et eis, qualiter rex legatum ad eos Laude miserat, 
qui ab eis fidelitatem exigebat, per ordinem narraverunt; 
et dixerunt se omnes ipsi legato respondisse, ipsam fidelitatem 
sine consilio et voluntate ipsorum Mediolanensium nullo modo 
se facere. Ipsi vero Mediolanenses maximo consilio valde diu 
intra eos agitato tandem Laudensibus respondentes parabolam 
eis dederunt, quod ipsi eorum bona voluntate fidelitatem 
regi facerent, referentes insuper etiam eis gratias de responsione 
tali, quam regio legato fecerant. Laudenses itaque Laude 
reversi sunt; et renuntiantes aliis, que a Mediolanensibus 
audierant, omnes leto animo fidelitatem regi fecerunt. 
Postremo in Ronchalia expleto parlamento petiit rex 
a Mediolanensibus, quatenus ipsi per optima et meliora loca 
eum usque ad pontem de Ticino ducerent. Ipsi vero sic se 
facere velle respondentes duxerunt ipsum et eius exercitum 
per loca guasta et que fuerant deserta per guerram, que incepta 
fuerat inter Mediolanum et Papiam preterito proximo 
mense Augusto. 
In quo mense ipsi Mediolanenses cum Comacinis et Laudensibus 
et Cremensibus super Papiam equitaverant et tam 
maximum exercitum super eam duxerant, quod nec ipsi nec
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |