VI
XXVIII. 89 Exclusi a defendenda donatione adversarii
(quod nec unquam fuit et, si qua fuisset, iam temporum
condicione intercidisset) confugiunt ad alterum
genus defensionis, et velut relicta urbe in arcem se
recipiunt, quam statim deficientibus cibariis dedere
cogentur: prescripsit, inquiunt, Romana ecclesia in iis
que possidet. Cur ergo, que maior pars est, ea reposcit,
in quibus non prescripsit et in quibus alii prescripserunt?
Nisi id non licet aliis in hanc, quod huic licet in
alios.
Prescripsit Romana ecclesia : cur ergo ab imperatoribus
totiens curat sibi ius confirmandum? Cur donationem
confirmationemque Cesarum iactat, si hoc unum
satis est? Iniuriam ei facis, si de altero quoque iure non
sileas. Cur igitur de altero non siles? Nempe quia hoc
sibi non sufficit.
Prescripsit Romana ecclesia : et quomodo potest prescripsisse,
ubi de nullo titulo, sed de male fidei possessione
constat? Aut si male fidei possessionem neges,
profecto stulte fidei negate non possis. An in tanta re
tamque aperta excusata debet esse et facti et iuris ignorantia?
Facti quidem, quod Romana provinciasque
non dedit Constantinus (quod ignorare idiote hominis
|
|