Vade ergo viam tuam, frater musca, et considera quid Sapiens in
Prover. dicit, XIIII: In malitia sua expellitur impius, sperat autem
iustus in morte sua, qualis ero Domino concedente, quoniam hec
est requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi
eam. De te autem Scriptura dicit, Eccli. XIII: Que communicatio
sancto homini ad canem? Certe nulla, quia de sancto dicitur:
Tu autem in sancto habitas, laus Israel. De canibus vero dicitur,
Apoc. ultimo: Foris canes et venefici et impudici et homicide et
ydolis servientes et omnis qui amat et facit mendatium». Audiens
hec Helyas obmutuit et recessit confusus. Quod iste, qui sic secure
respondit fratri Helye, fuit frater Bonaventura de Furlivio, sicut
ab ore suo audivi.
Quod frater Helyas nunquam Ordini suo voluit reconciliari.
Tertius decimus defectus fratris Helye fuit quia nunquam
voluit Ordini suo reconciliari, sed semper usque ad ultimum diem
vite sue permansit in pertinatia sua. Cum autem misisset ad
eum frater Iohannes de Parma generalis minister fratrem Gerardum
de Mutina, qui erat de primitivis fratribus et familiaris sibi,
rogans eum ut amore Dei et beati Francisci et pro bono anime
sue et pro bono exemplo dando rediret ad religionem suam, et
ipse faceret ei omnem gratiam et misericordiam quam posset,
respondit et dixit fratri Gerardo: «Tot bona audivi de illo venerabili
patre Iohanne de Parma, quod non recusarem proicere me
ad pedes suos et dicere meam culpam, confidens de benignitate
ipsius; sed sollicitus sum propter ministros provinciales quos
offendi, ne illudant michi ponendo me in compedibus et in
carcere et dando michi panem artum et aquam brevem. Insuper,
quia curiam Romanam offendi, constat michi quod cardinalis qui
est Ordinis gubernator intromitteret se de penitentia michi danda.
Nolo etiam perdere gratiam imperatoris, quam habeo». Igitur
frater Gerardus de Mutina fuit tota die integra in loco Celle de
Cortona in familiari colloquio cum fratre Helya et laboravit
quantum potuit ut eum attraheret et converteret cum tota familia
|
|