Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 122


naues ascendere non sit tutum et commendare se fluctibus et profundi
maris hyatibus sibi non videant esse salubre, malunt in terra
eorum uitas extinguere quam in fluctuum ceca profunditate demergi.
Instaurant ergo bellum in ea animositate qua possunt.
Multi tamen ex eis ferro trucidante depereunt et harene
bibule ex ferro cadencium sanguinis riuos absorbant, Troyanis
pre eorum multitudine seuientibus crudeliter contra eos.
Igitur Greci in angustia se defendunt et in multo interitu personarum
usque ad extrema litoris retrocedere sunt coacti. Qui
omnes amara nece subito periissent, nisi Archelaus et Prothenor
statim terram cum eorum nauibus attigissent. Qui in multa
uirtute bellandi, uelint nolint hostes eorum, descendunt a nauibus
et in multa potencia preliancium succurrunt suis, occurrunt
etiam hostibus, et maxima uiolencia se defendunt. Instauratoque
bello cum ceteris, qui animositate resumpta, in bello durius se presentant,
acriter bellum fouent, et in multo sine dubio eorum personarum
discrimine preliantur. Tunc superuenit dux Nestor, qui
cum suis nauibus terram applicuit, et sitienti animo succurrendi
suis salui descendunt in terram, prelio subito se inmiscent. Franguntur
lancee, sibilant per aera multe sagitte uolantes, tinniunt
enses, cadunt occisi, et aer clamore multo confunditur deficiencium
ad ruinas, Archelao et Prothenore, uiris strennuis, multos interficientibus
ex Troyanis. Tunc rex Ascalus et rex Alacus cum
eorum nauibus ad litus applicant et cum eorum viris pugnantibus
descendunt in terram, in bellum prosiliunt animosi, et in Troyanos
uiriliter irruunt sic dure sic acriter quod eos retrocedere co<e>gerunt.
Sed Troyanorum innumerabilis multitudo que nondum bellum
attigerat in Grecos impetuose se dirigit, et exasperato bello in
maiori feruore, Greci retrocedere sunt coacti, qui iam ulterius resistere
non ualentes, retrocedendo extremum peruenerunt ad litus.
Tunc Vlixes rex cum suo nauigio in terram applicuit, qui celeri cursu
cum multa caterua pugnancium descendit et uenit ad bellum. Committitur

Torna all'inizio