[CHRONICON SANCTI VINCENTII DE VULTURNO] 
LIBER VI 
INSTITUENTI mihi nostrorum temporum historiam monasterii contexere, 
et mandare huic sexto libro laborum recordatio, veterem 
animi curam, sollicitudinemque renovavit. quis enim non doleret, 
ac vehementer angeretur cernere nobilissimi monasterii vastitatem, 
et in eo loco desertas solitudines, ubi sacrorum solemnia, et divini 
cultus immortali Deo, tanta religiosorum et frequentia, et presentia 
exhiberi consueverant, et referta latronibus, viatorumque 
spoliis ea loca, in quibus agitatis humanis fluctibus viris iucunda 
quies, et peregrinantibus fessis tutissimum erat ospitium? madebant 
pavimenta vino, ubi bonarum artium studia colebantur; 
rugiebant armenta, ubi psallebant Deo angelorum similes monachorum 
chori. amens sim, et mentiar, gloriosissime martir Vincenti, 
cui hoc templum, sacrumque monasterium, Paschale pontifice 
maximo auctore, consecratum fuit, si negem me, cui tenues 
erant copie, mediocris rerum usus, sine tuo auxilio et precibus 
inermem potuisse predonum vim, ferrum, redemptionesque piratarum 
exemplo execrandas effugere, ut me, cui tamquam saxum 
Tantalo, quotidie impendebat mors, munitum tantum ope tua, nec 
tyramnorum mine, nec latronum insidie, nec sceleratorum hominum 
fraudes, aut leserint, aut de mea sententia atque instituto 
demoverint. Quis sanctissimi corporis tui reliquias obstrusas in 
tenebris, que tamdiu latuerunt, a me diligentissime perquisitas, nisi
  |  
  |