Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
quod Collis dicitur ad orientem ex loco cui Unci incole
dicunt tanta aquarum abundantia effunditur ut mirabile videatur,
et circa eius initium quicquid eius in aquas proieceris infra
breve dierum spatium lapideo cortice circumdatum comperies,
quod postmodum in processu sui cursus non facile facit. Hic
suis tantum undis perpetuo cursu in exitum usque clarissimus
effluit, imbribus tamen ut ceteri turbatur et augetur. Et cum
oppida plura hinc inde labens videat, a dextro modico elatum
tumulo Certaldum vetus castrum linquit, cuius ego libens memoriam
celebro, sedes quippe et natale solum maiorum meorum
fuit antequam illos susciperet Florentia cives. Multas preterea
et diversarum spetierum, maritimarum tamen omnium,
radens cursu solum detegit concas vacuas et vetustate candidas
et ut plurimum aut fractas aut semesas. Quas ego arbitror diluvium
illud ingens quo genus humanum fere deletum est, dum
agitatu aquarum maximo terras circumvolveret fundo, illis reliquit
in partibus. Hic demum sub insigni castro Miniatis in Arnum
funditur flumen.
ENIPHEUS Thessalie fluvius est ex Othry monte prorumpens,
et celeri se cursu vehens in Epidanum ruit.
ENISES Sycilie fluvius est haud longe a Tauromeno
colonia.
ENTIAMUS fluvius Gallie Cisalpine ex Appennino decurrit in
Padum.
EOIRUS fluvius est Hibernie, qui in radicibus Blagnie montis
exortus per Ossiriam effluit regionem.
EONUS fluvius est Yndie navigabilis in Gangem fluens.
EPIDANUS fluvius est Thessalie, satis leni defluens cursu antequam
sibi misceatur Enipheus, qui cum rapidissimus sit Epidanum
velocissimum facit.
EPILAS fluvius est Macedonie in Heraclea ora.
HERACLEUS fluvius Colchorum est, promontorio eiusdem
nominis proximus et oppido Mantio.
ERANDACUS fluvius est ante Lycus nominatus, Asyam Bithyniamque
disterminans. Oritur quidem in stagno Artynia penes
Miletopolim, Mageston aliosque recipiens.
ERASINUS fluvius est Nemee adeo superbus cursu ut ripis
|
|