Andreas Strumensis: Passio Arialdi

134


quidem hic pro nimia persecutione vivere non licet: nos vero ad te venire
iube, si placet >> . Quibus et ipse: << Quicumque - inquit - mecum pro Christo
mori est paratus, venire ad me festinet. Qui autem nondum est, aliorsum
fugiens declinet >> . Haec, me praesente, dicta sunt. Post haec Herlembaldo
ceterisque qui secum aderant sic locutus est: << Ex hac - inquit -
terra exire nequimus, quia cum mortiferis insidiis omnes aditus obsessos
scimus. Et hic manere non possumus, quoniam populus vesanus hic me
persequi iam minatur et valde paveo ne insontes huius loci incolae sub hac
occasione devastentur. Quapropter necesse est ut aliud reperiamus consilium,
scilicet ut quaeramus quempiam fidelem virum qui me per dies aliquot
in suam occultet domum, quatenus interim aut populi furor deferveat
et in hac terra me vivere liceat, vel custodiae in insidiis ubique positae me
desistant quaerere pro nimia securitate: et sic me hinc forte licebit exire >> .
Qui responderunt dicentes: << Quae autem dicis cunctis placent, si inveniretur
qui hoc fideliter faceret >> . Et ille: << Est - inquit - loco huic quidam
presbyter vicinus, nuper ex Ierusolima regressus, qui hactenus mihi credere
satis est visus, per quem, si placet, mittatur et super hac re diligenter inquiratur >> .
Omnibus itaque volentibus, per nefandum presbyterum tunc
missum est. Et post haec ecclesiam ingressus ipse est, in qua, quoniam in
vigilia sancti Ioannis Baptistae erat, a mane usque ad horam quasi nonam
in oratione permansit indeficiens. Et ecce detestandus presbyter veniens
secrete diligenterque inquiritur si locum haberet aptum ad ipsum per tres
saltem menses occultandum. Qui cum promitteret se iuxta ecclesiam locum
sic habere secretum, ut in eo quempiam per multos annos tenere valeret
celatum, media tandem nocte, libatis osculis cum gemitibus et lacrimis
multis, usque ad portam cum ambobus processimus. Nam ipsum multum
deprecati sumus ut unum, quem ex nobis vellet, in suum obsequium
sumens duceret. Quibus et ipse: << Nequaquam - inquit -, quoniam, si
una duo sunt, loquuntur et loquentes audiuntur >> . Quis enim fari potest

Torna all'inizio