| Ad quartum dicendum, quod ad rationem imaginis non exigitur aequalitas
 aequiparantiae, cum magni hominis in parva pictura imago exprimatur; sed
 exigitur aequalitas proportionis, ut scilicet eadem sit proportio partium ad invicem
 in imagine quae est in imaginato: et talis aequalitas invenitur in anima
 respectu Dei: quia sicut ex Patre Filius, et ex utroque Spiritus Sanctus, ita ex
 mente notitia, et ex utraque amor procedit.
 Ad quintum dicendum, quod ubi est perfecta imaginis ratio, ibi est perfecta
 indiscretio et unitas, ut patet in Filio ad Patrem: creatura autem, quantum ad
 hoc quod Deum imitatur, non discernitur ab eo, sed quodammodo sibi unitur
 unitate convenientiae, quamvis semper remaneat maior differentia: et sic non
 ex toto tollitur ratio imaginis, sed solum imaginis perfectae.
 ARTICULUS 2
 Utrum imago Dei inveniatur tantum in creaturis rationalibus.
 Ad secundum sic proceditur.
 1. VIDETUR quod non tantum in rationalibus creaturis imago Dei inveniatur. Ad
 rationem enim imaginis, qualis in creaturis esse potest, non exigitur perfecta
 similitudo, ut dictum est, sed sufficit imperfecta imitatio. Sed quaelibet creatura
 ex hoc esse habet quod divinam perfectionem imitatur. Ergo quaelibet creatura
 dici debet ad imaginem Dei.
 2. Praeterea, dicit Boetius in lib. de Consol. philosophiae de Deo
 loquens: «Mundum mente gerens, similique in imagine formans». Sed quaelibet
 creatura in esse prodiit ex hoc quod in mente divina per suam ideam gestabatur.
 Ergo quaelibet creatura potest dici facta ad imaginem Dei.
 3. Praeterea, ubi est expressior similitudo, ibi magis salvatur ratio imaginis.
 Sed perfectio divinae bonitatis expressius repraesentatur in toto universo quam
 in aliqua parte eius. Ergo totum universum magis debet dici ad imaginem Dei
 quam aliqua creatura rationalis.
 4. Praeterea, Dionysius ostendit similitudinem divinae bonitatis
 maxime apparere in radio solari. Sed expressio similitudinis causat imaginem.
 Ergo radius solaris debet dici esse ad imaginem Dei.
 | 
 |