: Translatio Iuvenalis et Cassi episcoporum Narniensium Lucam (BHL 4615 e 4615a)

Pag 242


mus. Date, rogamus, cladibus finem!». Ille autem iurando
dicebat quia: «Si michi uita comes fuerit, non relinquam
huic ciuitati lapidem super lapidem et cunctos habitatores
eius exules dimitto!». Tunc ciues haec audientes munierunt
ciuitatem, et omnes conglobati sunt, defensari sibi promitten-
tes, et unanimiter pugnabant clamantes et dicentes: «Sanctis-
sime Iuuenalis, pro tua caterua intercedere digneris, ut non
desoletur urbs nostra ab his hostibus crudeliter dimicanti-
bus!». Dux uero fecit congregari immensam congeriem ligno-
rum, lardum et stipulam, picem et siuum, ut pons mirae ma-
gnitudinis atque pulchritudinis, quem rex pacificus Octauia-
nus cum magno labore stabilierat, sicut putabat, euerteretur.
Misso uero igne nichil preualuit, nec minui in aliquo po-
tuit. Cernens uero se in hoc esse delusum dixit suis: «Quid
agimus, o milites mei? Grauius tristor, et cor meum dissipa-
tum est, eo quod deuictum me esse uideo ab istorum inimico-
rum meorum prudentia: utinam nec inchoassem!». Tunc
omnes consiliarii eius excitati in dolo dixerunt: «Defensores
eorum ita ueridici et stabiles esse uidentur, ut neque promis-
sis nec precibus suaderi possunt, quia pro eis assiduas preces
ad Deum fundere non cessant. Nam hii sunt Iuuenalis et Cas-
sius pastores et Fausta prudentissima uirgo interpellatrix eo-
rum. Sed audi, domine dux: recolimus enim, quia Athe-
nienses, a quodam dum essent rege possessi et decem sapien-

Torna all'inizio