sine aliquo tenore et absque ulla conditione facturi, quicquid 
eis preciperet. Legati vero Mediolanum reversi, que ab imperatore 
audierant, sapientibus Mediolani aperiunt. Qui diu 
inter se hoc revolventes et dentium stridore frementes, quid 
eis faciendum sit, titubabant, subversionem civitatis metuentes, 
si sic penitus imperatoris iugo se submiserint, paventes quoque, 
 si  se taliter imperatori submittere denegaverint, ne post 
magna detrimenta iterum, velint nolint, se ipsi supponere 
cogantur. Et dum eorum animi sic invicem luctantur, postremo 
quasi omnes in eam declinant sententiam, se velle potius 
voluntati parere imperatoris et clementie ipsius expectare 
fortunam, quam ulterius in guerra permanere. Remittuntur 
igitur ad imperatorem legati, qui Mediolanensium voluntatem 
sibi aperiunt. 
Interea die Mercurii, quid fuit pridie kalendas Marcii anno 
dominice incarnationis M°C°LXII° indictione decima, in prima 
hora noctis aura plurimum ventilante ortus est ignis Laude 
in Vallexella, qui combussit quasi medietatem de Vallexella 
et ecclesiam sancte Marie Magdalene et ecclesiam monasterii 
sancti Ioannis cum aliquibus domibus ibi vicinis.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |