significandi essentialem generalem
verbi significare agere et pati. Sed tamen
agere et pati in se non est modus significandi
essentialis generalis verbi - immo
agere et pati sunt duo ad que communis
est modus significandi essentialis generalis
verbi - sed modus motus, quem modum
motus moderni ponunt esse modum
significandi essentialem generalem verbi.
Significat ergo verbum per modum motus
vel fluentis quod est commune ad agere et
pati. Et ita agere et pati non est de significato
generali verbi.
<Responsio ad argumenta>
<Ad 1-1> Ad primum argumentum in oppositum
dicendum, quod actio et passio
dupliciter possunt considerari, aut quantum
ad commune materiale, secundum
quod est scilicet motus, et sic non accidit
verbo, sed sunt de modo significandi essentiali
generali verbi, qui est modus motus
et fluentis; aut quantum ad eorum
speciales naturas, quas addunt supra motum.
Unde actio addit supra motum terminationem
motus per terminum ad
quem, passio vero addit terminationem
motus per terminum a quo. Et sic actio et
passio sunt significationes accidentales
verbi. Et secundum hoc non dicitur,
quod verbum significet agere vel pati, sed
primo modo
|
|