LIBER III
DE HIIS QUE CIRCA EXORDIA PERTINENT
Incipit liber tercius, in quo tractatur de hiis que circa exordia
pertinent, et continet in se undecim distincta capitula: primum, de
exordiorum doctrina; secundum, de exordiis ad papam et ad alios
clericos; tercium, de exordiis ad religiosos; quartum, de exordiis ad
imperatorem, reges et barones; quintum, de exordiis inter civitates
et castra; sextum, de exordiis ad iuristas, medicos et magistros; septimum,
de exordiis ad scolares; octavum, exordium inter consanguinitate
iunctos; nonum, de exordiis inter amicos et socios; decimum, de exordiis
inter amantes; undecimum, de generalibus proverbiis.
CAPITULUM I
DE EXORDIORUM DOCTRINA
1. Et primo unde dicitur exordium
Exordium dicitur ab exordior, iris, quod idem est quod extra ordiri.
Principaliter enim ordiri pertinet ad textatores, quia primo ordiuntur
suas telas quodammodo aranee suas; deinde, per similitudinem quandam,
non solum ad mechanicos pertinet, sed eciam apertissime dictatori.
Primo enim dictator orditur, dum in mente preconcipit suum opus,
postmodum exorditur, cum iam concepta lingua vel calamo extra pandit.
2. De duplici maneria exordiorum
Exordiorum duplex est maneries. Primo enim inchoando sermonem
habet audienciam impetrare, et hoc habet locum specialiter in arengis.
Et hoc secundum exordium sic diffinitur: Exordium est primus sermonis
nuncius attencionem ab auscultantibus expetens et auditum. Altera
maneries presertim deservit epistolis. Nam, sicut locus dialecticus
est racio sui maxima, qua mediante roboratur conclusio syllogismi,
|
|