Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 95


imperatoris regiam ingressus obsequia officiaque diversa conspiceret:
‘Sine dubio’, inquit, ‘deus terrenus est imperator,
contra quem quicunque manum levare nisus fuerit, ipse sui
sanguinis reus existit’. nec mora tamen superveniente valitudine
rebus excessit humanis; cuius exequias imperator ipse
praecedens dignae eum tradidit sepulturae. at || universae Gothorum
gentes rege defuncto aspicientes virtutem benignitatemque
Theodosii Romano sese imperio dederunt. in hisdem etiam diebus
Parthi ceteraeque barbarae nationes Romano prius nomini
inimicae ultro Constantinopolim ad Theodosium misere legatos
pacemque supplices poposcerunt iunctumque cum eis foedus est.
Interea cum Theodosius in Oriente subactis barbarorum
gentibus Trachias tandem liberas ab hoste reddidisset et Archadium
filium suum consortem fecisset imperii, Maximus vir
quidem strenuus et probus atque Augusto dignus, nisi contra
sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania invitus
ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit.
|| at
vero Gratianus dum exercitum neglegeret et paucos ex Alanis,
quos ingenti auro ad se transtulerat, veteri ac Romano militi
anteferret adeoque barbarorum comitatu et prope amicitia capi,
ut nonnumquam eodem habitu iter faceret, odia contra se militum
excitavit. Maximus ergo ab infensis Gratiano legionibus
exceptus eundem
|| subita incursione perterritum atque in Italiam
transire meditantem dolis circumventum interfecit
aetatis novem
et viginti annos
habentem fratremque eius Valentinianum Augustum
Italia expulit. Valentinianus in Orientem refugiens a
Theodosio paterna pietate susceptus mox etiam imperio restitutus
est.
||
Fuit autem Gratianus litteris haud mediocriter institutus,
carmen facere, ornate loqui, explicare controuersias rhetorum
more, nihil aliud die noctuque agere quam spiculis meditari
summaeque voluptatis divinaeque artis credere destinata ferire,
parcus cibi somnique ac libidinis victor, cunctisque esset plenus
bonis, si ad cognoscendam reipublicae gerendae scientiam animum
intendisset, a qua prope alienus non modo voluntate sed etiam exercitio fuit.
||

Torna all'inizio