Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 395


Quomodo reges et principes erga suos ministros
debent se habere.
Cap. XIX.

Ostensum est, quales debent esse ministri regum et
principum, quia debent habere nobiles et curiales.
nam sicut decet cives ut debitam politiam servent esse
iustos legales, sic decet ministros dominorum ut servent
decentiam curiae et honoris statum curiales esse quare
si scimus quales oportet esse ministros, restat ostendere
qualiter reges et principes et universaliter dominantes
erga eos debeant se habere. Debitus autem modus se
habendi circa ipsos quaso in quinque videtur consistere.
Primo, ut eis debite officia committantur. Secundo, ut ad
officia commissa debite solicitentur. Tertio, ut sciatur
qualiter cum eis est conversandum. Quarto, qualiter ipsis
communicanda consilia et apperienda sunt secreta.
Quinto et ultimo oportet cognoscere, qualiter sunt beneficiandi,
et quomodo sunt eis gratiae impendendae. Primum
autem horum aliquo modo est ex habitis manifestum.
nam si minister constituendus in aliquo officio vel
in aliquo magistratu debet esse fidelis ne defraudet, prudens
ne defraudetur: quanto plus constat de eius fidelitate
et prudentia, tanto sunt ei maiora officia committenda.
nullus autem ad plenum potest experiri de benivolentia
et fidelitate alterius nisi per diuturnitatem temporis, ut
vult Philosophus 8. Ethi. unde (ut ibi dicitur) in proverbio
est dicere, Non est scire ad invicem, priusquam simul
multos modios salis consumant. Sic etiam et de prudentia
alicuius plene non constat, nisi per diuturnum tempus
viderimus ipsum prudenter egisse. Hoc ergo modo
sunt ministris officia committenda, quia primo praeponendi
sunt in parvis magistratibus, ut de eorum fidelitate

Torna all'inizio