Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 162


tyranni, volentes explere voluptatem propriam, et quaerentes
excellentiam singularem. propter quod fiunt iniuriatores
aliorum, depraedant sacra, expoliant populum,
omnem iniustitiam exercent. Unde et Valerius Maximus
de Dionysio Ciciliano recitat, qui cum esset tyrannus,
erat amator proprii commodi, depopulabat urbes,
expoliabat civitates, et depraedabat sacra. Viso quomodo
reges et principes se habere debeant ad amorem, quia
principaliter debent amare bonum divinum et commune:
de facili patere potest, quomodo se habere debeant ad
odium. Nam amor est primus motus et prima passio, ex
qua omnis alia sumit originem: ut si homo diligit iustitiam
et veritatem, odit fures qui contrariantur iustitiae,
et detractores qui contrariantur veritati. et qui diligit
corporalem vitam, timet gladium qui eam tollit. timor
ergo et odium. et breviter omnnis passio sive omnis motus
animi ex amore sumit originem. potissimum ergo
in intentione cuiuslibet esse debet quid amandum. Ostenso
ergo quomodo reges et principes quodam speciali modo
prae aliis debent diligere bonum divinum et commune,
et quodam speciali modo prae alios debent quae contrariantur
bono divino et communi: huiusmodi autem sunt
opera iniusta et contumeliosa, et universaliter omnia vitia.
Quare cum de ratione odii sit exterminare, et nunquam
satiari nisi exterminet, ut dicitur 2. Rheotoricorum,
decet reges et principes amare Iustitiam, et odit vitia,
ut non satientur, nisi ea extirpent et exterminent. Per se
enim homines non sunt exterminandi, et odiendi: sed
quia vitia sunt extirpanda et odienda. si non possunt aliter
vitia extirpari, nec potest aliter durare commune bonum,
nisi exterminando maleficos homines, extirpandi sunt
tales, ne pereat commune bonum. Amare ergo comune
bonum, et odire malefica, quae ei contrariantur: tanto
magis decet reges et principes, quanto magis sunt persona
publica, et communis.

Torna all'inizio