quo dolus non erat: quanto magis nichil obest in unitate christiana episcopus malus
vel coepiscopis vel laicis bonis, cum iam ille sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech et pontifex noster sedens ad dexteram patris interpellat pro nobis.
Sacrifitia ergo impiorum eis ipsis oberunt, qui impie offerunt. Nam unum atque
idem sacrifitium propter nomen Dei, quod ibi invocatur et semper est sanctum. Tale
cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit . Item Augustinus: Non timeo adulterum,
non homicidam, non timeo ebriosum, quia columbam attendo, per quam mihi
dicitur: ?Hic est qui baptizat?. Sacramentum enim tam sanctum est, ut nec homicida
ministrante polluatur .
P . Sentio plane verum esse quod astruis, quod ministrorum indignorum sacramenta
prodesse possint et quod in accipientibus salutis operentur affectum, ac per hoc
illum non habere sensum catholicum, qui tam evidens non approbat documentum. Reliquum
est igitur, ut de consecrationibus excommunicatorum, quod recipiendae sint et
prodesse possint, aliqua prosequaris.
R . Fiat quod postulas, quoniam omnes Ildebrandi complices hoc iactant et praedicant,
quod excommunicatorum sacramenta nil valeant. Pater Augustinus contra Parmenianum:
Null o, inquit, modo isti expedire se possunt, cum eis proponitur, cur
sanctitas sacramenti haberi et dari possit ab eo, quem intus sceleratum iam Deus
dampnat, et tunc ab eo incipiat dari non posse, cum ab hominibus dampnatus fuerit:
cum tamen nec tunc eam possit amittere. Si quaeris, quomodo baptizent quos dampnavit
ecclesia, respondeo, sic eos baptizare quomodo babtizabant quos dampnavit Deus,
antequam de illis quicquam iudicaret ecclesia. Non igitur debet se Christo praeponere,
ut putet babtizare non posse . Quod, sicut pater Augustinus asserit, excommunicatus
sacramenti sanctitatem non potest amittere, cur non possit etiam aliis dare? Si enim
hereticis ab ecclesia discedentibus ius quod habebant ordinandi, quod in ecclesia acceperint,
non detrahitur, quia, cum redeunt ad unitatem, eis non redditur: quis dixerit
excommunicato sacramenti sanctitatem detrahi, cum multo deterius sit ab ecclesia per
heresim dividi, quam a communione ecclesiae prohiberi? Prohibitio enim ista, sicut
asserit Augustinus, medicinalis est, separatio illa mortalis. Et si scismaticorum et
hereticorum sacramenta veneratur pia mater ecclesia et praedicat veneranda, cur excommunicatorum
consecrationes non recipiat, cum multo inferiores illos et deteriores
illos intelligat? Ubi enim maior culpa, maior est dampnationis sentencia, et ubi vita
nequior et doctrina pestilentior, ibi illicita praesumptio dampnabilior. Utrique rem illicitam
gerunt, et qui per sacrilegium scismatis ab ecclesia dividuntur, et qui a communione
aecclesiae prohibentur, et utrique non bene. Sed ambo utrobique sacramenta,
ambo veneranda, ambo per unitatem et aecclesiae communitatem salutis effectum habentia.
Quod autem maius sit omni commisso sacrilegium scismatis, testatur pater
Augustinus in libro contra Donatistas: Tempore , inquit, illo quo Dominus priora delicta
recentibus penarum exemplis cavenda monstravit, et ydolum fabricatum atque
adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus, et scisma temptatum:
ydolatria gladio punita est, exustio libri bellica cede et peregrina captivitate,
scisma hiatu terrae, sepultis auctoribus vivis et ceteris celesti igne consumptis. Quis
iam dubitaverit, hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum?
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|