opinandum est quod regiones ubi nunc est civitas
Ferrarie et agri vicini non commode poterant permeari
navibus aut a viatoribus pedum officio
ambulantibus, quando tunc, si eundum erat
ab Este sito in agro paduano usque Bononiam,
tantum viarum dispendium fiebat deflectendo a Vico
Variano, qui distat a Ferraria quinque millibus
passuum et accedendo Sermidum, inde Mutinam demum
Bononiam.
[III] Incertum est pluribus qua provincia ex italicis
civitas ferrariensis sit sita, nec dubium est
quin sit in Venetia provincia, que testantibus
pluribus auctoribus his finibus clauditur:
ab ortu quidem est Ystria, ab occasu Abdua fluvius,
a borea Alpes confines Germanie, a meridie sunt
fluenta Padi per portum Volane in mare Adriaticum defluentis.
Pars autem superior territorii eius, que est
ad dexteram eius Padi antiqui versus meridiem, est de provincia
Emilia, in qua est urbs Placentia
et Imola cum civitatibus mediis. Pars vero inferior mari
propior ad Flamineam spectat, nunc Romandiolam
nuncupatam, ita quod insula sancti Georgii usque
in mare extra Venetiam ponitur.
|
185
190
195
200
205
|