[ 88ra] Incipit Liber mitis, quem edidit Guido Aretinus in his, quae sunt maxime opportuna in medicina volentibus operari, quem licet vocare celesium, scilicet liber de regulis et ordine medicandi.
[PROOEMIUM]
Ponendum principium orationi cum laude Dei et auxilio Creatoris, quae confundat errores plurimum antiquorum medicorum et exstirpet multa mendacia medicinae non ex arte sed per abusum latinorum introducta, qui iure cum nihil sciant de nihilo gloriantur et imperitis scholaribus et sibi exclusis et mendacissimis commentis et quasi rusticanis phantasticas sibi adduxerunt rationes in periculum perventuras. Hi periture iurant artem ignorantes illud satiricum gloriosum: Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci disgnoscere possunt vera bona atque diversa, remota erroris nebula. Insuper illud poeticum: Nullius adductus iurare in verba magistri.
Immo dicunt: Sic est. Quare? Quia sic inveni apud Tesibum vel Tesilo deteriorem. Qui volentes solvere simulant solutionem ampullosis detinendo diem. Dicunt enim et non solvunt: nam non omnis qui dicit solvit.
Ponunt magnam ambiguitatem in rebus facilibus; circa difficiles, ut ait Avicenna, pertranseunt discurrendo. Rident naturalem, astrologum, geometram, cum hos salutaverint a remotis et philosophiam aspexerint a longinquo, et dicunt: Quid prodest medico depingere pentagonum, quadratum, etiam circulo caveam et chordam arcus invenire? Hi autem
ut meretrices non solum in se peccant, sed alios mirabiliter, immo fatue cadere faciunt meliorem. Nec eos gravius credo peccari posse. Si quem nisi in arido Johannitio vel ab antiquis miserabili Pessulano et vesano Salerno studentem vident, despiciunt corde nec ore tamen, sicut vulpes retas arridet quia contemnunt, ne videantur [...] ab omnibus his. Aspiciunt miserabiles mincturas in plateis concutiendo foetida urinalia, ut alios fatuos ad se currere faciant cum urinis. Simile aucupatoribus fit, qui volatilibus alia volatilia repraesentant, ut similitudine decepta corruant in retia moritura
|
|