Petrus de Mulio: Versus de Anna sorore Didonis

vv. 1-249


Exulis ut Tyrie cineres pia condidit Anna,
que sua fata ferant cantu, bona Pyeris, ede.
Byrsa, futura potens Latioque tremenda superbo,
sicut erat lacrimans et acerbo concita motu,
quam duce sceptrifera privarant ensis et ignis,
stabat inexpletis operum compagibus omnis
territa nec solito vigilum munita favore.
Quid mare, quid faciant urbes tutore carentes,
unica deficiens tantas cum fregerit arces
femina? Mox igitur pridem despectus Iarbas
improvisus adest. Nec iam circundare muros
est opus: irrumpit, custos quia certus abesset.
Sic pavor ac error populum prostraverat omnem.
Rex securus init, gens et Getula per urbem
funditur; excipiunt Mauros templumque forumque;
regia corripitur. Thalamos Iarba negatos
dum subit: « En », inquit, « totiens abiectus Elysse
connubiis, rebus potior; venundata tellus
in proprios redeat, vis iura potentia reddat.
He debentur opes nobis et cara supellex».
Comperit excisum Dydonis marmore nomen
rex, ea quod moriens mandarat carmine fingi
- Troius Eneas, falso pietatis honore
insignis, gladium quo me dedit ipsa necarem. -
Dum legit hoc, quanquam crudus, pietate movetur
Afer et: «O Dydo, cur me, pulcerrima, spresti?»,
dixerat, « Heu, Phrigios ducentia carbasa nautas
accipis, infelix! Pocior tibi nostra fuisset
flamma! Sed hic semper sexus peiora sequetur».
Hinc silet et trepidam componit providus aulam
atque suis addit Byrse moderamina sceptris.
Aufugiunt Tyrii quorsum tulit impetus errans.
Sic vertuntur opes, alieno parta labore
transit ad exosos crebro fortuna tyrannos.
Interea laribus permittitur Anna sororis
sistere; sed vitam suspiria mesta perurgent.
Que fuerat regina prius vel regia consors,
nunc famule ritu servat mandata iubentum
assummitque dapes alienis anxia votis
et generosa cliens meret noctesque diesque,
felix si liceat propria non pellier ede.
Ter duodena poli lustrarat signa Diane
frater et extivas dederat ter montibus umbras
pellitur Anna domo, patria quoque mesta fugatur.
Ante tamen Manes placat cessura sororis,
thura focis miscens et verba novissima solvens:
« Heu, germana, vale, quondam michi vita meumque
lumen in hoc seclo! Nunc, et michi nomine Dydo
dulcis, an exaudis, fas est que solvere, iusta?
Heu, heu non alias Annam tua busta licebit
cernere! Quid loquimur? Meritas finire querelas
heu vetor! Heu fugio! Cineri vix oscula figo.
Iamque vale; dudum surgentia castra, valete;
hostis Iarba, vale, dum clemens menia serves
hec. Abeo». Dixit fugiens et litore cedit,
Neptumnum secura petens comitesque fugatos.
Labitur illacrimans dilectaque menia spectat;
dumque licet, terras abeuntes lumine captat
suspirans, demum visu defecta resedit.
Terra ferax Melite, Libicis circundata nimphis,
prima ratem recipit, servit que regia Bato.
Batus amicus erat, quondam gratissimus hospes:
officio nullum piguit perquirere caros;
hospitium Phenissa docet, sibi nacta benignum.
Rex ubi perdidicit veteres casusque recentes:
« Quantulacunque manet, tellus hec serviat Anne »,
fatur, et e rebus coniungit robora verbis.
Exul agit felix, sic dum conceditur esse;
sed nec fata sinunt: iterum quoque livida surgit
sors misere, parvam non concessura quietem.
Pygmalion frater saturato pectore nondum
insequitur profugam Batoque inferre minatur
bellum, ni regnis abigat vel sponte sororem.
Hinc acies ciet ille suas. Quo territus hospes
Phenissam merens ad se clam convocat Annam
atque: «Soror», dixit, «nobis ignosce coactis.
Nostras noscis opes germanumque ipsa potentem.
Aio, sed invitus: te propter bella minatur
et movet ipse suos - vulgo stat fama - paratus.
Iam vicinus adest, nec nos perferre valemus.
Heu fuge ; nos bellis, te vinclis exime mortis » .
Plura locuturum lacrimis non passa subortis
Anna: «Quid in longum», fatur, «mala nostra recenses?
Scimus, et est nimium nobis sors dira probata.
En fugio reddoque tibi pro munere grates.
O felix germana, tuo feliciter usa
funere! Nos utinam tecum tua fata tulissent! »
Sic ait, et lacrimans lacrimantem litore regem
liquerat. Excipiunt naute, quos illa precatur:
« Siqua, pii comites, superest pietatis ymago,
mergite gurgitibus caput hoc damnataque membra,
equoreis - nam terra fugit - me fundite monstris.
Quo feror? Unde michi vel quenam vita supersit?
Vos saltem, comites, concessis vivite terris
meque mari solam fugientes linquite sevo ».
Dixerat. Exibat cunctorum fletus in ora.
Quos teneat cursus vel que secet equora mussat,
plurima conniciens. Tandem proponit adire
in celebrem fama Cameren, latebris quasi tutam.
Dirigit huc igitur rapido sua vela profundo;
nec tenuit cursum, stadiis dum quatuor arvo
affuit optato, credens iam litore sisti.
Quis freta fida vocet? Languentia carbasa ponit
nauta solo, remis curans incumbere solis.
Ast mox adverso tolluntur flamine fluctus
et Nothus infelix rectorem iactat in undas,
precipitans pelago. Desevit murmure pontus
horrifico, visas amittunt lumina terras,
et ratis in cursu crebris iactata procellis
ethera nunc tangit, nunc imas calcat arenas.
Vincitur artis opus ventis et fluctibus una,
nec secus ac alii metuant, timet ipse magister.
Exul adhuc tumidas agitur Phenissa per undas;
opposita celans rorantia lumina veste
luget et: « Ah », clamat, «terreno condita busto,
felix Dido, iaces! Soror en tua spargar arenis!
Felix in patriis tegitur quicunque sepulcris!
Nos simul in patria, profuge simul egimus ambe;
morte sed abripimur, rapiunt et corpora passim
diversis elementa locis. At quid queror excors?
In mortem properemus », ait. Tum talia questam
ex insperato vertunt ad litora fluctus
Laurentum. Puppis iacitur vi turbinis atri
in terras lacera penitus compage carine.
Anna tamen comitum magna cum parte superstat.
Sistitur. Ignorant quo se sua fata tulissent
atque locis errant; nondum pericla liquoris
evasisse putant, quanquam sibi maxima servet
terra, per incertum fessos tractura laborem.
Iam domitor Turni, quesita coniuge fretus
et regno, populos una dicione regebat,
gentibus et proprio preerat iam iure duabus;
hic securus erat bellorum pace peracta.
Tum casu gradiens solo comitatus Achate,
litore dotali titubantem prospicit Annam,
haud habitu qualem Tyriis cognoverat hospes
arcibus aut vultu, sed qualem tempora prebent.
Miratur, nec vera putat sua visa fuisse;
namque quid in Latias Annam deduceret oras
nescit. At exclamat: «Non erras!» fidus Achates.
Postquam certa fides regi: «Pro Iuppiter », inquit,
« magne, soror, vivis? Quo te sub sidere iactas? »
Illa graves questus lacrimoso suscitat ore:
« Vivimus, Enea, vita si tristia donant;
nullus in orbe miser, nec tu graviora subisti.
Omnibus e terris, omni nos pellimur alto;
di, genus humanum nos, et nos astra fatigant;
quicquid adest fugimus, rapimur sine fine malorum.
Omnia coniurant, nec sunt exempla piorum».
Has dabat et plures exul miseranda querelas
atque truces casus flendo Dydonis inibat.
Senserat Eneas; lugentis verba recidens,
flens tamen amonitu Dydonis, talia fatur:
«Anna, per hoc sceptrum, quo me debere potiri
audieras dudum, iuro, Phrigiosque Penates
quos huc advexi, fatis fugisse coactum
me, divisque super motum pellentibus isdem.
Nec quia fugissem speravi tale minari
fata nefas; superasse fidem iam sentio casus.
Neu michi nota refer; vidi non digna relatu,
Tartareas iussu Parcarum vectus ad umbras.
Non ego maiori gemitu flevisse Creusam
nec potui caro genitori mestior isse;
testor, cara, deos Manes comitemque Sibillam.
Sed te que ratio, que talem sidera iactant? »
Incipit illa retro casusque recensuit omnes.
Hanc pius Eneas verbis solatur amicis.
«Omnem pone metum, magnum depone dolorem:
atria nostra tibi reddent Kartaginis arces.
Hic soror, hic <et> opes, hic <et>, carissima, frater
mitis erit. Nondum nos transiit orane beatum.
Grata venis per te, dilectam perque sororem,
plurima cui tecum pariter debere fatemur ».
Quid reliquum speret? Promissis annuit Anna
Dardaniumque ducem sequitur fidensque Penates
intrat honoratos ubi regnat nata Latini.
Quam sic affatur facie rex ipse serena:
« Hanc ut germanam, coniunx mitissima, trado.
Cui sunt muneribus obnoxia nostra receptis
regna damus et opes simul et quecunque tenemus.
Orta Tyro, Libicis regnum possedit in oris.
Hic me naufragio iactu<m> compassa levavit:
exulat illa, pari relevetur digna favore.
Non minus illius tibi sit quam cura sororis ».
Suscipit hanc facie leta, sed pectora vulnus
clausa tenent tacitum, simulata mente benigna;
et putat hec Tyrio placeat quod barbara cultu,
donaque preterea videat cum ferre maritum,
plura tamen mitti clam cogitat anxia visis.
Quid morer? Esse pios penitus non retur amores;
invidie stimulis ergo torquetur et odit,
fert et in <in>sontem seve curvamina mentis;
et cupit ulcisci tanquam de pellice furens.
En que crediderat tutos subiisse Penates
et vite reliquum pacata sorte tueri,
adversis ferienda manet circundata telis.
Heu nullum facinus mulier suspecta relinquit,
sexus et ille furens nil non pertentat ineptum!
Iam breve deposita curarum parte quierat,
inscia quo sevi iactetur turbine fati,
Anna; sed hac semper mortalia lege vehuntur.
Noctis erant tenebre, Phenissam somnus habebat
altus et in thalamos venit Dydonis ymago,
talibus et lugens dictis affata sororem:
«Sit mora nulla fuge, falsis te subtrahe tectis;
indubius te terror habet; iam proxima mors est;
surge » . Manu dicens visa est agitare cubile
atque fores aura sonitum quatiente dedere.
Hinc rapitur tectoque fremens evanuit alto.
Diffugit Anna thoris et prompta<m> nacta fenestram
desilit - audacem metus ipse coegerat esse -
et pedibus nudis currit passisque capillis
ac tunica tantum corpus contecta recincta:
cursitat ante lupum celerans uti damula visum.
Avia per properans nullo fert tramite gressum,
donec ad oppositum cursu luctata Numicum
venit, et, ut premerent hostes sua terga, precatur:
« Numen in ignoto resides quodcunque fluento,
mitius es misere terrisque fretoque fugate;
adde malis finem metamque impone labori ».
Dixerat, excipitur fluviali protinus ulva,
cornigerique dei fertur latuisse sub undis.
Ecce sequens toto cum sol lucescerat orbe,
non videt Eneas aliis astantibus Annam
et percontatur cunctos quacunque fuisset.
Atria tota fremunt; nulli tamen agnita res est.
Vestigant partes varias; vestigia quedam
apparere ferunt; illo tunc convolat omnis
turba, per inspectos ad flumina tracta meatus.
Hic extrema pedum cuncti dum signa capessunt,
voce cient querula, stat ripis flebile murmur;
utque diu curva passim statione stetere,
vox audita datur - perhibent si vera priores -:
«Nimpharum placidi sum Sydonis una Numici:
solus in orbe levat nostros deus iste labores ».
Quisquis adest dicto secum miratur et heret.
Tum sic Anchisa genitus seniore profatur:
«Per fluvii semper labentis, nimpha, liquores,
perque tuos Manes iuramus perque parentes:
mens erat, in nostris ut te deus appulit oris,
omne decus regni tecum partirier huius,
nilque sorore minus tu nobis, Anna, fuisses.
Nunc et inoblita semper te mente colemus;
nulla tuum nomen nostra inficiabitur etas
atque tuis meritis semper celebrabere diva».
Dixerat illacrimans et festis gaudia mentis
apparat; erratis discumbit protinus arvis
tota deam magna celebrans cum laude caterva,
annuaque assiduo peragens sollemnia cultu.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195




200




205




210




215




220




225




230




235




240




245



Torna all'inizio