Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 1


Ystoria serenissimi Rogerii primi
regis Siciliae incipit prologus
Alexander telesini cenobii immeritus abbas, universis in
Christo positis salutem. Non ab re esse reor, si res olim geste
in memoria scripto habeantur. Nam in eis plurimum fertur
commodum, pre quibus quid tenendum quidve sit cavendum
satis agnoscitur. Siquidem ipsa bellica acta, cum bona non esse
cernantur, ideo tamen conscribuntur, quia ut non fiant quodam
modo innuunt, immo iubent; ut et pacis vinculum desiderabilius
deinceps perseveranter in nobis vigeat faciliusque non queat
dissolui. Quam ob rem merito me quis culpare non debet, si
militaria gesta, que modernis temporibus acciderunt, ad posterorum
notitiam, stilo comprehensa, monachus retulerim, cum

Torna all'inizio