invaserat semper omnia in peius abiissent, credo ea fiducia fretus,
quod in tris divinos illos Marci Tullii ad Quintum fratrem libros,
quum diutissime non extitissent, primus inciderat; quos situ et
vetustate consumptos diligenti cura et studio emendare adortus,
tantum intentiore lectione profecit, ut opus non solum desideratum,
sed deploratum etiam in publicum exhibuerit multosque ad
eloquentiae cultum exemplo et hortatione execitarit. Fabius Quintilianus,
tum primum et ipse in transalpina Gallia repertus (per
quem autem reperiri contigerit suo loco dicetur), huius opera non
nihil veteri creditur squalore detersus; scripsisse dicitur commentarios
in varia Ciceronis opera, sed qui nulli hodie extent; epistolae
ad haec et orationes pleraeque adduntur, liber praeterea de
ratione scribendi unus. Quid de ipsius figura et proprietate dicendi
suspicari possimus ipsa tempora admonent: oportuit (quis non
videt?) infirma, ut semper alias, tam audacis conatus fuisse principia,
|
|