52 Exaptota uero pronomina non inueniuntur, quia secunda persona,
que VI casus habet, similem uocatiuum habet nominatiuo;
deriuatiua quoque prime persone, que uocatiuum habent, similes
duos habent casus, ut "meo" datiuus est et ablatiuus, "noster"
et "nostras" nominatiuus et uocatiuus. 53 Nec in nominibus
tamen hoc inuenis, nisi tribus, que pronominum declinationem
sequuntur: "unus", "totus", "solus".
54 Sunt igitur in pronominibus modi declinationum IV. 55 Primus
est, cuius genitiuus in i uel in is desinit. 56 Secundum quem
modum tria declinantur: "ego, mei" uel "mis, michi, me, a me", et
pluraliter, "nos, nostrum" uel "nostri, nobis, nos, a nobis"; "tu, tui"
uel "tis, tibi, te, o tu, a te", et pluraliter "uos, uestrum" uel "uestri,
uobis, uos, o uos, a uobis"; "sui sibi, se, a se", similiter in plurali;
cuius genitiuus "sui" uel "sis" debuit esse, sed "sis" non est in usu,
ne uerbum putetur. 57 Hec tria ad similitudinem Grecorum
trium pronominum faciunt: "EGO", "EMOY" uel "EMOYS, "CY",
"COY uel "COYS", "HI", "OY", "HOY" uel "HOYS". 58 "Sui" igitur apud
Latinos ideo nominatiuo deficit, quia necesse erat uel cum
aspiratione proferre et "hi" dicere, sed pluralis erat alterius
pronominis, uel loco aspirationis ponere s et "si" dicere, sed est
|
|