Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 167


ut habere potest ex 6. Ethic. non cadunt sub consilio, nec
etiam cadunt sub providentia. decet ergo reges et principes
considerare bona non solum ut sunt ardua, sed ut
sunt futura. Congruit etiam eos considerare talia, ut possibilia.
nam pauperes, impotentes et ignobiles si non sunt
magnanimi, et subtrahunt se ab aliquibus bonis arduis,
videntur mereri indulgentiam, quia civilis potentia, divitiae,
et nobilitas non adminisculantur eis, ut possint prosequi
talia bona: reges autem et principes, quibus consequitur
nobilitas generis, potentia civilis, abundantia
divitiarum, inexcusabiles esse videntur, si sint pusillanimes,
et non credant eis esse possibile prosequi bona ardua
et magno honore digna. Quare cum reges et principes
tendere debeant in bona ardua, et debeant providere
bona futura possibilia ipsi regno: decet eos esse bene
sperantes per magnanimitatem, quia habent omnia
quae ad spem debitam requiruntur. Viso, quomodo decet
reges et principes bene se habere in sperando speranda,
restat videre quomodo se habere debeant in non sperando
non speranda. decet enim eos cum magna diligentia
investigare, quod sperent, et quid aggrediantur. Nam
sicut per magnanimitatem debent esse prompti, ut aggrediantur
ardua, et sperent speranda: sic per humilitatem
debent esse moderati, ut non aggrediantur aliquid
ultra vires proprias. et non sperent non speranda. Possumus
autem duplici via investigare, quod decet reges
et principes aliquid aggredi ultra vires, et sperare ultra
quam sit sperandum. Prima via sumitur ex parte officii
regis. Secunda, ex parte gentis sibi commissae. Sperare
enim ultra quam sit sperandum, et aggredi opus ultra vires
suas, videtur ex imprudentia procedere, vel ex aliqua
passione immoderata. unde 2. Rhetoricorum scribitur,
quod iuvenes semper sunt bonae sperandae de quolibet
enim negocio etiam si sit ultra vires, iuvenes bene sperant.
quod contingit ex ignorantia: inexperti enim non

Torna all'inizio