Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 56


IOACHIM: Qui miser est in oculis suis, eo ipso quo misericordiam consequitur,
felix efficitur apud Deum; qui autem se putat esse felicem, eo quod prosperatur
in via sua, ipse est miser apud Deum.
BENEDICTUS: Secundum quod percipere queo ex verbis tuis, non solum is
qui nascitur in miseria mundi, verum etiam is qui percutitur a Domino ut miser
fiat abtus est ad percipiendam misericordiam, si tamen non renititur libero
arbitrio ut abiciat a se gratiam Dei, sicut Festus, qui, ubi cepit timere ad exortationem
Pauli, mox repulit eum a se, ne forte converteretur et viveret.

IOACHIM: Ita est. Nam sunt nonnulli quibus presto est gratia et tamen ipsi
sponte repellunt eam, ne credentes salvi fiant. Unde et in evangelio dicitur: Hoc
est iudicium, quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras
quam lucem
.
BENEDICTUS: Si temporalis felicitas claudit aditum regni celorum, cur non
subiecit Deus omnes homines temporali miserie a principio, ut omnes misericordiam
consequi potuissent?
IOACHIM: Temporalis felicitas qua extolluntur homines nulla est in rei
veritate; set in respectu aliorum putant se homines esse felices. Et ideo si omnes
homines essent equales, nullus se in respectu aliorum extimaret abiectum, ac per
hoc nec miserum et ita nec, ut miser fieret, misericordiam consequutum. Set quia
dimissi a Domino homines secundum desideria cordis sui , abiit unusquisque in
adinventionibus suis
, accidit ut pugnantes inter se alii vincerent, alii vincerentur;
et quia illi qui vicerunt sine misericordia oppresserunt impotentes, conpulsi
sunt inbecilles clamare ad comunem iudicem et petere misericordias et miserationes
a Domino. Deus autem, cum sit misericors, exaudivit eos fecitque iudicium
iniuriam patientibus et dedit escam esurientibus
.

BENEDICTUS: Placet quod dicis, set scire cupio utrum fortuitu istud acciderit
an ordinatione divina.
IOACHIM: Quantum ego capere queo, id quod spectat ad salutem electorum
totum accidit miseratione divina, quod autem spectat ad iudicium reproborum
totum accidit ex male usa libertate arbitrii. Probatur autem hoc exemplo figuli
in Iheremia, qui, cum faceret vas unum, dissipatum est in manu eius; et conversus
fecit aliud, secundum quod placuit in oculis eius
: dissipatum est autem primum
propter superbiam, secundum stetit propter humilitatem.

Torna all'inizio