apostolicus et imperator inclitus et patriarcha Aquilegie 
et abbas Cluniacensis cum aliis quibusdam episcopis et 
archiepiscopis extra ecclesiam maiorem de Laude veteri corpus 
ipsum preciosum suis humeris portavere; et ab aliis deinde 
tam clericis quam laicis ad novum Laude transvectum est. 
Obtulitque ipsi clementissimus imperator ad fabricationem 
ecclesie triginta libras denariorum imperialium; serenissima 
vero iugalis eius obtulit ipsi beato Bassiano libras quinque. 
Deinde quadam die sabbati, que fuit sexta decima dies 
predicti mensis Novembris, ivit imperator cum imperatrice 
ac universo exercitu suo Papiam ibique per aliquot dies 
moratus est. Et Papiensibus ipsum maxime rogantibus iussit 
murum civitatis Terdone totum destrui, ea occasione quia 
Mediolanenses ipsum olim construxerant ad dedecus imperatoris 
et Papiensium. Papienses vero inde maximo repleti 
gaudio non solum murum civitatis verum etiam domos universas 
intus edificatas celeriter destruxerunt. Yemavit denique 
clarissimus imperator in partibus ...
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |