Adulter, adultera simul accusari non possunt, alter singulariter est 
accusandus, et rei exitus expectandus. Nam si adulter defendi poterit, mulier  
est secura, nulli ulterius responsura. Si vero fuerit condempnatus, tunc  
demum mulier accusatur. 
Lex delectum non facit, quis primum conveniri debeat. Set si uterque  
presens est, vir conveniendus est primum. 
Repudium in accusatione est semper permittendum; neque violentia  
seu detentio est adhibenda. 
XXIX. De lenocinio 
Lenas sollicitantes alienam scilicet castitatem genus criminis pessimum, tamquam ipsas adulteras puniendas presente lege sanccimus. 
Matres virgines filias venalicias proponentes, et maritalia federa fugientes,  
ut lenas ipsas persequimur, scilicet ut nasus ejus abscidatur. Castitatem  
enim suorum viscerum vendere inhumanum est et crudele. Quod  
si filia se ipsam tamen prostituerit, mater vero solummodo consentit,  
iudicum arbitrio relinquatur. 
XXX. De violatione thori 
Si providentia rege celsitudinis nullo modo patitur inter regni nostri  
militem baronum nostrorum quemlibet alterius castrum invadere, predas  
committere, cum armis insurgere, vel inique 
  |  
  |