Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 115

Tomus I


capi fecistis, et eos sub custodia detinetis, quod
magis moleste ferimus, quam Maiestatis vestrae
sublimitas forte credat. Nam sicut ex eorum
literis manifeste didicimus, nihil contra Imperialem
celsitudinem excogitaverant, etiamsi
summus pontifex fuisset ad aliqua alia
minus debite processurus: unde, cum in eis
nulla detentionis causa inveniatur, decet Celsitudinem
vestram, Praelatos regni debitae
restituere libertati, in quo vos nobis pacatos
reddetis, qui detentionem ipsam, nostram
iniuriam reputamus. Regno enim nostro
sublimi, multa fieret detractio, si super
talibus taceremus: quod si ad praedicta
mentis vestrae oculos vultis reflectere, Penestrinum
Episcopum, et alios legatos Ecclesiae,
in praejudicium vestrum, volentes subsidium
nostrum implorare, manifeste repulimus,
nec in regno nostro contra Maiestatem vestram
potuerunt aliquid obtinere. Provideat igitur
imperialis providentia, et ponat in statera judicii
ea quae scribimus, nec velit trahere
votiva nostra a sua potentia et voluntate,
nam regnum Franciae non est adeo debilitatum
in viribus, quod se permittat vestris
calcaribus perurgeri.

Torna all'inizio