Vir sanctus sic fecerat. Nam Praedicatores,
Quos deberem dicere prevaricatores,
Secum semper habuit et fratres Minores
Qui suum perverterant sensum atque mores.
Si papa non crederet istos detractores
Amicos discordiae et seminatores,
Imperator hodie inter amatores
Fuisset Ecclesiae atque defensores.
Isti si pontificum non sint electores,
Statim eligentium sunt reprehensores
Et electos reprobant, quamvis sanctiores
Ipsis sint et litteris eminentiores
Advocati, medici et procuratores,
Tutores et iudices sunt et curatores,
Voluntatis ultimae sunt ordinatores,
Fidem commissarii et executores.
Cunctorum contractuum sunt mediatores,
Defensores criminum et palliatores;
Si dentur enxennia, sunt adulatores;
Si cessant servicia, sunt accusatores
Ergo mimmi merito vel joculatores
Dici possunt seculi vel baratatores.
Aliorum ordinum fiunt contemptores,
Nam se credunt aliis excellentiores.
Per fora, per nundinas atque per plateas
Discurrunt, per cameras nec vitant coreas,
Et si fiunt nuptiae mox vadunt ad eas:
Quod non credo doceat Baruch vel Micheas.
|
|