: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 469


§ 74. Salvia. - Cur moriatur homo cui salvia crescit in horto?
Contra vim mortis non est medicamen in hortis.
Salvia confortat nervos, manuumque tremorem,
Tollit, et eius ope febris acuta fugit.
Salvia salvatrix, naturae conciliatrix;
Salvia dat sanum caput et facit hoc adrianum.
§ 75. Sambucus - Lumbros ascarides sambuci sunt perimentes;
Sambuci flores sunt sambuco meliores
Nam sambucus olet, flos redolere solet,
Et stomachum mollem reddunt vomitum facientes.
Frondes appositae possunt auferre tumorem.
§ 76. Sarcocolla. - Sarcocolla tenet lacrymas fluxumque cruoris
Vuluera carne replet, lacrymas depellit ocelli.
§ 77. Scabiosa. - Fert scabiosa pilos, verbenaque non tenet illos.
Urbanus per se nescit pretium scabiosae:
Confortat pectus, quod deprimit aegra senectus;
Lenit pulmonem, tollit laterumque dolorem;
Vino potatur et sic virus evacuatur;
Rumpit apostema leniter: ratione probatur;
Emplastrata foris necat anthracem tribus horis
Languorem pecudum tollit, dirimitque venenum.
§ 78. Siler. - Siler montanum non sit tìbi sumere vanum:
Dat lumen clarum quamvis gustu sit amarum,
Lumbricosque necat, digestivamque refortat.
§ 79. Solatrum. - Hepar amat solatrum, sed apostasis illud abhorret,
Si careat, stringit; menstrua clausa ciet.
§ 80. Sparagus. - Augmentat sperma sparagus, colicoque dolori
Subvenit, in motoque denti convenit ori.
§ 81. Spodium. - Si cruor emant spodium sumptum cito sanat.
§ 82. Squilla. - In quibus est squilla loca devitat lupus illa;



715




720




725




730




735




740

Torna all'inizio