Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 319

Tomus I


instanti victoria revocaret. Nos autem
ad expugnandam Faventiae civitatem, tanquam
ad dissolvendum totius obligationis nodum,
et unicum obstaculum removendum,
per quod totius victoriae nostrae rota convertitur,
et velocitas praepeditur, instantissime
vidimus, et finaliter insistendum:
qua [favente Domino] cum se verni temporis
opportunitas dederit, indubitabiliter expugnata,
cum de obtentu Bononiae postmodum nullatenus
dubitetur, sic ad exterminium nostrorum
rebellium continuatis Excellentiae nostrae
viribus, velut perpeti praesidio ducatus et
Marchiae nostris titulis accedente, via nostris
processibus aperiatur: et postmodum praesentis
guerrae victoria, necessario praesentia personae
nostrae non egeat, et effusionem tantorum
operum, et labores tot hominum
non requirat. Ad obtinendum igitur de
tam memorabili pugna triumphali triumphum,
quae jam ad vesperum declinavit, devotionis
vestrae subsidia secure requirimus, quae sic prompta
nobis affutura credidimus, ut pro victoriae
desideratae laetitia, vos non attenuatos opibus,
nec laboribus fatigatos, sed recentes ad subventionis
nostrae suffragia reperire credamus.
Nec tamen volumus in tantum ad indefessam
promptitudinem fidei vestrae respicere: quin
velimus eandem providentiae nostrae modestia

Torna all'inizio