Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 39


exhortatione conpulerit dicens: Adorent eum omnes angeli eius.
Et quoniam propheta de uerbo carnem factum praedixerit, isdem
praecipuus doctor absoluit, cum ita hoc psalmi capitulum in
subsequentibus ponit: Et cum iterum inquit introducit primogenitum
in orbem terrarum dicit: Adorent eum omnes angeli dei.
Primogenitum
quidem tu ipse etiam adfirmas eum ex matre, et ideo non
uerum sed nuncupatiuum praedicas deum. Et reuera angeli non
quemlibet sed uerum adorare deum creduntur. Sequitur et in
eadem epistula eximius praedicator ait: Ad angelos autem dicit: qui
facit angelos suos spiritus. Ad filium autem: thronus tuus, deus, in
saeculum saeculi.
Et post pusillum: Vnxit te deus, deus tuus oleo
laetitiae prae participibus tuis.
Eccequem primogenitum in orbem
terrarum per dispensationem magni et pii sacramenti introductum
asseruit, ipsum eundemque angelos prophetico oraculo docuit
adorasse. Ad ipsum sane prophetam plenum spiritu sancto locutum
fuisse non ambigit: Thronus tuus deus in saeculum saeculi. Et:
Vnxit te deus, deus tuus. Propheta igitur illum et apostolus et deum
sine additamento nuncupatiui et filium absque adiectione adoptatiui
confitentur, quia persona unigeniti per adsumptionem carnis
nec augmentum nec detrimentum nec mutabilitatem nec permixtionem
recepit, sed permansit id quod erat, hoc est uerus deus
et uerus dei filius, sine defectu sui suscepit id quod non erat. Ille
profecto uerus deus cuius thronus in saeculum saeculi permanet,
unctus a uero deo ab eodem perhibetur propheta. Verus igitur deus
unctus a uero deo, non sicut tu anili fatuaque consuisti obscurius
fauce delerare, nuncupatiuus deus a uero deo unctus sit, sed uerus
deus unctus a uero deo in forma procul dubio creditur serui. Deus
igitur uerus Christus Iesus habuit alterius generis formam, in qua
ungi possit a deo uero. Non tamen habuit alterius filii personam,
per quam se duplicari possit in alterum, quoniam non persona
unigeniti sed naturarum diuersitas tantomodo in hoc incarnationis
sacramento recepit discretionem. Nam semper uerus et unigenitus
filius, semperque uerus et super omnia deus benedictus in saecula.

Torna all'inizio