2. Hanc autem consuetudinem habet civitas ista, nam quando  
homo vult facere unum magnum pastum aut convivium suis  
amicis, ad hoc sunt hospicia deputata. Nam illis hominibus  
qui hospicia tenent, hec dicet ille homo: « Tu hospes michi facias  
convivium istud pro quibusdam amicis meis, et pro illo expendere  
volo tantum ». Sic autem michi convivium fiet bene et  
ordinate et michi melius servitur quam in propria domo. 
3. Hec civitas etiam maximum navigium habet.  
4. Per X milliaria ab ista civitate, in capite istius magni  
fluminis una alia civitas est que vocatur Mençu. Hec civitas  
maius navigium habet quam aliqua que hodie sit in mundo.  
Omnes ille naves albe sunt ut nix, zesso depicte; hospicia,  
salem multaque alia habent ita ornata et pulcra sicut in mundo  
possent esse. Unde est quasi quoddam incredibile audire et videre  
huius navigii magnitudinem.  
5. Ab ista civitate recedens et transiens per octo dietas  
per multas terras et civitates, per aquam dulcem veni ad quamdam  
civitatem que vocatur Lençin. Hec civitas super unum  
flumen est posita, quod vocatur Caramoram. Hoc flumen 
  |  
  |