Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 143

Tomus II


reputamus. Devotionis itaque vestrae constantiam,
de qua plene confidimus, animamus attente:
quatenus sic circa omnia, quae honoris
nostri commoda, et rebellium nostrorum
confusionem respiciunt, more solito robur,
vires, et animos excitetis: quod vestrae devotionis
integritas, de bono semper in melius
clareat coram nobis, et ad compensandam
fidem vestram dignis retributionibus praemiorum,
nostrae munificentiae dextera quasi per
debitum inducatur.
Cap. CXXVIII.
Cauda conclusionis quae apponitur in caeteris
literis commissionis.
Fidelitati tuae duximus committendum, ut
creditorum et debitorum, nec non et negotiorum
et temporum conditionibus et
qualitate pensatis, id cum salubri deliberatione
disponere, quod juri et honori nostro videris
expedire.
Cap. CXXIX.
Rex Conradus significat fidelibus suis regnicolis
adventum suum, de Alamannia in regnum.
Nobis in voto gerentibus, proscriptis superstitiosae
dilationis dispendiis, post
paternae, quinimmo dominicae lugubrem
fatalitatis eventum, felices Majestatis nostrae
gressus dirigere celeriter, in hereditarii regni
nostri dulces applausus: ut ex dispendioso
mortis excidio, corda nostrorum fidelium doloris

Torna all'inizio