Sequenti vero Ianuarii mense, qui fuit de M°C°LVIIII° anno 
de indictione septima, precepit dominus imperator Placentinis, 
quatenus ipsi omnes turres quascumque in eorum civitate 
habebant a viginti brachiis supra destruerent atque omnia 
eorum fossata, que pro ipsis ab eo defendendis isto animo 
fecerunt, penitus explanarent ac deinceps in sua bona voluntate, 
quamvis multum et in pluribus causis eum iam graviter 
offenderant, omnibus tamen offensionibus remissis in pace 
quieta de inde viverent. Placentini namque hoc audientes, 
quamvis mestissimi, tamen fossata eorum explanare et turres 
civitatis destruere ceperunt; sed fraudolenta tenti occasione, 
ut ad id pervenirent, quod ex post facto apparuit, non perfecerunt. 
  
Hoc eodemque mense imperator suos legatos ad Cremam 
direxit et Cremensibus, quatenus muros et fossata castri 
Creme de inde usque ad sanctam Mariam que dicitur Cirialis 
destruerent, mandavit. Ipsi vero Cremenses hoc audientes 
et hoc in maximum dedecus accipientes super illos legatos 
fortiter irruerunt ac interficere voluerunt. Sed ipsi fugientes 
atque se abscondentes vix evadere potuerunt; ac valde tristes ad 
imperatorem redeuntes, que ipsis acciderant, renuntiaverunt.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |