Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 6

Liber I


locum non habeat. Conciones quoque patria fere oratione pronunciantur: paucae admodum aut sanctorum aut defunctorum laudationes latina lingua habentur atque hae quoque ab illa veteri oratoria in novam quandam et barbaram consuetudinem ab his quos Fratres appellamus, commutatae sunt. Sola iam nobis scribendi ratio relicta est, in qua versari possit eloquentia. Atque hanc quidem praeceptionem veteribus eam existimo fuisse causam primam literis non tradendi, quod partim cum dicendi ratione coniunctam esse arbitrarentur, partim sciri haec ab omnibus tanquam trita et vulgata conspicerent. Nobis, qui neque in dicendo exercemur neque haec scire alibi possumus, necessario tradenda esse censui. His igitur de causis scripsi superiori anno de Scribendi ratione libros tres, in quibus et ea quae erant de arte dicendi a veteribus tradita, quae quidem usui nobis esse possent, breviter atque dilucide sum complexus et quae ab illis praetermissa fuerant, quantum potui longa observatione collegi. Nam et quae ab illis de sex partibus orationis, de causarum generibus, de dispositione, de elocutione praecepta fuerant, quantum ad hanc institutionem conferre visa sunt, non omisi; et quo pacto ad omnem sigillatim materiam accommodari possit inventio, (quae res adhuc intacta fuerat) diligenter copioseque

Torna all'inizio