simpliciter, qui seipso est extraneus, et seipsum non intelligit:
quod esse non potest, nisi careat usu rationis et
intellectus. Sed cum carens rationis usu sit naturaliter
servus, quia nescit seipsum dirigere, et expendit ei quod
ab aliquo alio dirigatur, idem est esse natura barbarum
et servum. Quare si apud Barbaros eundem habent ordinem
uxor et servus, hoc est propter rationis defectum,
quia nesciunt distinguere inter regimen coniugale, et servile.
Quare si decet cives esse industres, et cognoscere
modum et ordinem naturalem; indecens est eos uti uxoribus
tanquam servis. Tanto tamen hoc magis indecens
est apud reges et principes, quanto detestabilius est eos
esse Barbaros, et carere ratione et intellectu. Ex parte
igitur ordinis naturalis patet aliud esse regimen coniugale
quam servile: et non esse utendum uxoribus tanquam
servis. Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur
ex parte perfectionis domus. Videtur enim domus esse
imperfecta, et habere penuriam rerum, et non sufficere
sibi in vita, si uxor et servus habeant eundem ordinem.
Unde dicitur 6. Politicorum, quod pauperes, quia non
habent copiam servitorum, nec abundant in iis quae requiruntur
ad perfectionem domus, utuntur uxoribus et
filiis tanquam servis. Tertia via sumitur ex parilitatae,
quae esse debet inter virum et uxorem. Nam licet vir
debeat praeesse uxori, eo quod ratione praestantior: non
tamen debet esse tanta imparitas inter virum et uxorem,
quod ea uti debeat tanquam serva, sed magis tanquam
socia. Non enim est tanta imparitas inter uxorem et virum,
quanta inter dominum et servum: immo vir et
uxor quantum ad aliquid ad paria iudicantur.
|
|